- SORORICULATA Vestis
- SORORICULATA VestisPlinio memoratur l. 8. c. 48. ubi ait: Undulata vestis prima e lautissimis fuit, inde Sororiculata defluxit. Togas rasas Phrygianasque D. Augusti no vissimis temporibus coepisse, scribit Fenestella. Crebrae papaveratae antiquiorem habent originem, iam sub Lucilio Poeta in Torquato notatae. Quidam legunt Soriculatas, et spartô ac linô condensatas interpretantur, nempe a conserendo Sericulatas dictas. Veteres vero libri habent, uti posuimus Nonnulli tamen et Suroreculatas, quae perpetuis quibusdam suris et latioribus virgis regulatae essent, et eô totô texendi genere confectae, ut sint a sura, vel a rica vel regula. Sed quid iuvat in tenebris micare, inquit Ferrarius, non exigua Critici laus est, etiam aliqua ignorare. Vel hîc succurrant nobis, qui grandia semper minantur. Sane huiusmodi suras, regulas et figuras in lana texi non potuisse, illud argumento est, quod in lana, tantum Istrica et Liburnica, quae filo propior erat, quam lanae scutulae texi poterant, in reliquis villi obstabant. Vide eum de Re Vestiar. Part.1. l. 2. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.